라틴어 문장 검색

cortice fagi ubi enim debuit magis rusticus scribere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 131)
in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 702)
sed 'castaneae fagos' eget ex- positione;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 703)
non enim in castanea fertili infecunda fagus inseritur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 704)
aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae', - id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt - 'fagos ornusque incanuit albo flore piri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 706)
secundum quam distinctionem 'fagos', licet brevis sit 'gos', finalitatis tamen ratione producitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 707)
'fagos' enim incipit graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 708)
alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes fagi gessere castaneas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 7011)
set cum lapidosa cheragra fecerit articulos veteris ramalia fagi, tunc crassos transisse dies lucemque palustrem et sibi iam seri vitam ingemuere relictam.
(페르시우스, 풍자, satire 519)
Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:13)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)
et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem, farra deae micaeque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos, et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권280)
terra rubens crater, pocula fagus erant, verba fuere Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권320)

SEARCH

MENU NAVIGATION